Pages 386-387
Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis. Originally published by Nichols and Sons, London, 1873.
This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
VI. EPISTOLA JOHANNIS PECKHAM, (fn. 1) ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS, AD FULCONEM LOVEL, (fn. 2) ELECTUM LONDINENSEM. (fn. 3).
Frater Johannes etc. Venerande discrecionis viro, sibique in Christo Karissimo Domino ffulconi Lovel, Archidiacono Colcestrie, salutem et sinceram in Domino caritatem. Exhibitis nobis nuper literis vestris de credencia per manus discreti viri Stephani de Codenore, socii vestri, ipse nobis circa hoc vestrum beneplacitum taliter explicans intimavit, quod vos nostra sollicitudine dirigi petitis, per quam viam possitis honestius a London eleccionis negocio penitus expediri. Nos autem non sine cordis amaritudine hoe audito, pro eo quod ipsi Ecclesie per vos divinitus credebamus esse prospectum, putantes vos habiles ad majora, si aliquid nos latens canonicum non obsistat, deliberacione (fn. 4) previa taliter duximus respondendum: quod quia post renunciacionem publicam a vobis factam jus eleccionis facte taliter expiravit, ut sine novo consensu Capituli nequeat convalescere, vos, si in renunciacionis proposito funditus remanetis, sine more dispendio convocatis fratribus aliisque personis solempnibus in Capitulo resignacionem vestram solempniter iteretis, protestantes eisdem, quod propter debilitatem corporis et alia consciencie dictamina non intenditis eleccioni de vobis facte aliquatenus inherere, malentes in statu humili tutius consistere quam in sublimi districcius judicari: Ecce karissime, in cordis amaritudine, ut premisimus, vobis ad propositum respondemus, qui speravimus in vobis columpnam nobilem Ecclesie fideliter repperisse. Sed si odium laboris aut pusillanimitas forsitan vos retrahat a sancte vocacionis honore, non solum fratri defuncto, cujus remittis sponsam ducere, derogatis, verum eciam discalceati, vobis opprobrium secundum Mosaice legis arbitrium timere poteritis imminere. Ecce karissime, absenti ut possumus respondemus, qui si vestra gaudereus presencia possemus forsitan exauditis variis circumstanciis consilium multipliciter variare. Valete in Christo et Virgine Gloriosa. Datum apud Eccleshal vj Idus Aprilis [consecrationis nostræ Anno Secundo]. (fn. 5)