Page 368
Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis. Originally published by Nichols and Sons, London, 1873.
This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
X. LITTERE PATENTES HENRICI SEPTIMI. (fn. 1) 1486–7.
Henricus, Dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie, omnibus ad quos presentes littere prevenerint, Salutem. Inspeximus litteras patentes Domini Edwardi nuper Regis Anglie quarti de concessione factas in hec verba:—
Edwardus. (fn. 2)
Nos autem litteras predictas ac omnia et singula in eisdem contenta rata habentes et grata, ea pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, acceptamus et approbamus, ac dilectis nobis in Christo Georgio Horne, nunc Custodi, et Canonicis Collegii predicti et successoribus suis ratificamus et confirmamus, prout littere predicte racionabiliter testantur.
In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste Meipso apud Knoll, sexto die Marcii, anno regni nostri secundo. (fn. 3)
Porter.
Endorsed,
Exhibite in Visitacione Regis Edwardi Sexti
quinto Augusti, Anno 1547,
Jo. LYLLY, Registrarius.