Page 322
Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis. Originally published by Nichols and Sons, London, 1873.
This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
II. RATIFICATIO ET CONFIRMATIO DOMINI EPISCOPI LONDON DEEADEM AULA. (fn. 1) 1364.
Sanctæ Matris Ecclesiæ Filiis universis præsentes Literas inspecturis, Simon (fn. 2) permissione divina London Episcopus, salutem in vero omnium Salvatore. Vestra noverit universitas nos quasdam Literas bonæ memoriæ Gilberti, quondam Decani Ecclesiæ nostræ London, et ejusdem loci Capituli, sub Sigillo communi eorundem, nobis pro parte dilectorum in Christo filiorum Minorum Canonicorum Ecclesiæ nostræ prædictæ exhibitas et ostensas, cum deliberatione provida inspexisse hanc verborum seriem continentes: Universis S. Matris Ecclesiæ Filiis, ad quos, &c. (fn. 3) Cum itaque nobis Simoni, London Episcopo antedicto, per inspectionem hujusmodi Literarum et alias, sufficienter simus edocti quod permutatio domorum et mansionis, de quibus præfertur in Literis antedictis, concessio etiam et assignatio dicti domini Roberti de Kyngeston de Aula sua prædicta, cum pertinentiis, pro Aula communi, sic, ut premittitur, construenda, sub modo factæ præmisso; necnon Ratificatio, Approbatio, et Confirmatio tunc subsequenter habitæ super eis ex bona deliberatione Decani et Capituli prædictorum, pro honestate quoque ac majori quiete Minorum Canonicorum Ecclesiæ nostræ prædictæ Deo devote famulantium in eadem, ad ipsius Dei laudem et honorem Ecclesiæ nostræ prædictæ processerint pariter et fiebant, ea omnia et singula in dictis Literis tam pro zelo facta et gesta, quatenus in nobis est, ratificamus, approbamus, et tenore præsentium confirmamus. In quorum omnium testimonium Sigillum nostrum fecimus hiis apponi. Datum apud Hadham, tertio die Mensis Januarii, Anno Domini Millesimo CCCmo sexagesimo quarto, et nostræ consecrationis tertio.