Page 6
Journal of the House of Lords: Volume 2, 1578-1614. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.
This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
In this section
Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo primo.
MEMORANDUM, quod hodierno die, vicesimo secundo Januarii, Anno Regni Reginæ Elizabethæ Vicesimo primo, in quam diem prorogatum fuerat presens Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina subscribuntur:
Nicholaus Bacon, Miles, Custos Magni Sigilli Angliæ. Johannes Episcopus London. Gregorius Dominus Dacre. Johannes Dominus Lumley. Thomas Dominus Wentworth. Henricus Dominus Crumwell. |
Queen's Commission delivered to be read.
CUI, cum consedissent, Nicholaus Bacon, Miles, Custos Magni Sigilli Angliæ, Literas Regias Commissarias, Antonio Mason, Armigero, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:
Commission for the Prorogation.
" Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Prædilectis et Fidelibus Consiliariis suis Nicholao Bacon, Militi, Custodi Magni Sigilli sui, etc. ut supra, usque ad
" Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, prædictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, viginti et quinque, etc. et tribus vestrum, tenore præsentium, plenamPotestatem et Auctoritatem, hoc instante die Solis (fn. 1), ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in vicesimum septimum diem Aprilis proxime futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum, etc. Teste Meipsa, apud Westm. vicesimo secundo die Januarii, Anno Regni Nostri Vicesimo primo.
"Per ipsam Reginam.
"Powle."