Page 316
Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.
This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
In this section
Anno Secundo Edwardi Sexti. Secunda Sessione.
MEMORANDUM, quod hodie, die Sabbati, 24 die Novembris, anno Secundo Regni Regis Edwardi Sexti, qui dies assignatus erat pro secunda Sessione Parliamenti, inchoati quarto Novembris, Anno dicti Regis Edwardi Sexti Primo, convenere Proceres tam Ecclesiastici quam Laici, quorum nomina subscribuntur:
Ashes.
HODIE lecta fuit Billa prima vice, de non exportandis Cineribus ex Regno Anglie.
Earl of Rutland's Writ of Summons.
Hodie retornatum fuit Breve, quo mandabatur Dominus Comes Rutlandie interesse huic presenti secunde Sessioni Parliamenti, quod quidem Breve erat de Dato apud Westm. 22 die Novembris, Anno Secundo Regis Edwardi Sexti.
Lord Stafford's Writ of Summons.
Eodem die, retornatum fuit Breve, quo mandabatur Dominus Stafforde huic presenti secunde Sessioni Parliamenti interesse, de Dato apud Westm. 22; Novembris, Anno Secundo dicti Domini Regis.
Lord Delawarr's Proxy.
Eodem die, allate sunt Litere Procuratorie Thome West, Militis, Domini Laware, in quibus Procuratores suos nominat Thomam Seymor, Militem, Dominum Seymor de Sudley, Magnum Admirallum Anglie, et Johannem Parker, Militem, Dominum Morleye.
Adjourn.
Dominus Cancellarius prorogavit presens Parliamentum usque in diem Lune, hora nona.
DIE Lune, videlicet, 26 Novembris, Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur, presentes fuerunt:
Ashes.
HODIE lecta est Billa de Cineribus e Regno non exportandis, 2a vice.
Lord Wharton's Writ of Summons.
Hodie retornatum fuit Breve, quo mandabatur Dominus Wharton interesse huic secunde Sessioni Parliamenti, quod quidem Breve erat de Dato apud Westm. 26 Novembris, Anno Secundo Regis Edwardi Sexti.
Bishop of St. David's Writ of Summons.
Eodem die, retornatum fuit Breve, quo mandabatur Episcopus Meneven. huic secunde Sessioni Parliamenti interesse, de Dato apud Westm. 24 Novembris, Anno dicti Domini Regis Secundo.
Adjourn.
Dominus Cancellarius prorogavit presens Parliamentum usque in crastinum, hora octava.