Pages 107-115
An Abstract of Feet of Fines For the County of Sussex: Vol. 1, 1190-1248. Originally published by Sussex Record Society, Lewes, 1903.
This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
26-30 Henry III (nos. 405-429)
405. Inter Ricm. de Tapinton et Alic. ux' ejus quer' et Robm. de Manekeseye deforc':—De serviciis que Rics. et Alic. exigebant de Robto. de libero tenemento suo quod de eis tenet in Catesfeld unde exigebant quod reddet eis per annum unam marcam quod servicium Robs. eis non cognovit; unde placitum fuit inter eos:—Robs. concessit pro se et hbs. suis quod reddent singulis annis Rico. et Alic. et hbs. Alic. unum den' pro predicto tenemento apud Catesfeld ad Pascha pro omni servicio:—Pro hoc fine Rics. et Alic. remiserunt Robto. superplusagium predicti servicii quod exigebant versus eum et arreragia ejusdem servicii et omnia dampna que dicebant se habuisse occasione detencionis predicti servicii usque ad diem quo hec concordia facta fuit. Et preterea Robs. dedit Rico. et Alic. quatuordecim marcas. [26° Henry III. Westm' Cras' Purif' Beate Marie. (File 15. No. 2).]
406. Inter Magistrum Hospitalis Sce. Marie de Cycestr' quer' et Adam de Wanested et Hillariam ux' ejus imped' per Adam pos' loco Hillarie: —De decem acris terre in suburbio Cycestr'; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Adam et Hillaria recognoverunt predictam terram esse jus Magistri et fratrum predicti Hospitalis tenendam &c, reddendo unum par albarum cyrothecarum vel unum den' ad Pascha et faciendo forinsecum servicium:—Pro hoc fine Magister dedit Ade et Hillarie duodecim marcas. [26° Henry III. Westm' A die Pasche unum mensem. (File 15. No. 5).]
407. Inter Radm. de Norwico quer' et Willm. de Derlingwik deforc':— De una virgata terre in Wisbergh; unde placitum convencionis sum' fuit inter eos:—Wills. recognovit &c, tenendam de capitalibus dominis &c:—Pro hoc fine Rads. dedit Willo. quinque marcas. [26° Henry III. Westm' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 15. No. 3).]
408. Inter Johem. de Herewardeslegh et Johem. ux' ejus pet' et Willm. de Turberuill quem Rads. Bubbe vocavit ad warantum:—De septem virgatis terre in Som'den; unde assisa mortis antecessoris sum' fuit inter eos:—Johes. et Joha. remiserunt &c:—Pro hoc fine Wills. dedit eis decem marcas et dimidiam. [26° Henry III. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 15. No. 4).]
409. Inter Radm. Abbatem de Bello quer' per Johem. de Yham pos' loco suo et Olivam de Wikham imped' per Robm. de Wy pos' loco suo:— De quinquaginta acris terre in Sedelescumbe; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Oliva recognovit &c, tenendam &c, reddendo unam libram cymini ad Natale Domini et faciendo capitalibus dominis &c:—Et Abbas recepit Olivam et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua predicta.
[Dorso] Abbas de Ponte Roberti apponit clamium suum. [26° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv. dies. (File 15. No. 1).]
410. Inter Abbatem de Bello quer' per Johem. de Yham pos' loco suo et Robm. Basok imped':—De centum et sex acris terre octo acris prati et octo acris bosci in Sedelescumbe; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Robs. recognovit &c, tenendam in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio:—Et Abbas recepit Robm. et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua. [27° Henry III. Westm' Cras' SS. Simonis et Jude. (File 15. No. 13).]
411. Inter Hug. de Fokynton pet' et Johem. la Ware et Olimpiadem ux' ejus quos Wills. de Englefeud et Marg. ux' ejus vocaverunt ad warantum et qui eis warantizaverunt per Waltm. de Acton pos' loco Olimpiadis et per Alanum de Englefeld pos' loco Marg.:—De quinquaginta acris terre in Isefeud; unde placitum fuit inter eos:— Hugo remisit &c:—Pro hoc fine Johes. et Olimpias dederunt Hug. quadraginta solidos. [27° Henry III. Westm' Oct' Sci. Hillarii. (File 15. No. 7).]
412. Inter Ranulfum le Breton pet' et Sibillam de Iklesham ten':—De quarta parte feodi unius militis in Lyministre; unde placitum fuit inter eos: Sibilla recognovit &c:—Pro hoc fine Ranulfus ad peticionem Sibille concessit Willo. le Breton predictam quartam partem, tenendam de capitalibus dominis &c; Et preterea Wills. et heredes sui reddent Sibille tota vita sua viginti marcas ad duos terminos in Prioratu Roffe coram Priore vel suppriore ejusdem loci scil' med' ad Oct' Sci. Michis. et alteram med' ad Oct' Pasche, et post decessum Sibille Wills. et heredes sui erunt quieti de solucione predictarum viginti marcarum. Et hec concordia facta fuit presente predicto Willo. et eam concedente. Et sciendum quod si Sibilla vel heredes sui decetero aliquas cartas vel munimenta de predicta quarta parte protulerint pro nullo habeantur.
[Dorso] Rads. Haringod apponit clamium suum de quarta parte feodi unius militis in Lymenistr sicut continetur in hoc cyrographo. [27° Henry III. Westm' Oct' Purif' Beate Marie. (File 15. No. 11).]
413. Inter Robm. Priorem de M'iton quer' per Robm. de Cyrencestr pos' loco suo et Johem. la Warre et Olimpiadem ux' ejus quos Wills. de Engelfeld et Marg. ux' ejus vocaverunt ad warantum et qui eis warantizaverunt per Waltm. de Akton pos' loco ipsorum:—De triginta et quatuor sol' qui Priori aretro fuerunt de annuo redditu duorum sol' quem ei debent de libero tenemento quod Herbs. de Burghunte et Matill. ux' ejus tenent de predictis Willo. et Marg. in Hertfelt; unde placitum fuit inter eos:—Johes. et Olimpias concesserunt pro se et hbs. Olimpiadis quod Herbs. et Matill. et heredes Matill. reddant Priori duos sol' per annum infra Natale Domini de predicto tenemento pro omni servicio, et preterea Johes. et Olimpias dederunt Priori decem sol':—Pro hoc fine Prior remisit omnia arreragia et dampna que dicebat se habere occasione detencionis predicti redditus. [27° Henry III. Westm' A die Pasche in v. sept' (File 15. No. 8).]
414. Inter Albertum Priorem de Lewes quer' per Alex. de Arundell pos' loco suo et Willm. fil' Robti. de Horstede:—De eo quod Prior questus fuit quod, cum recognitum fuit per magnam assisam que capta fuit in curia domini Regis coram Robto. de Lexintun et sociis suis justiciariis Regis itinerantibus in comitatu Sussex inter Robm. de Horstede cujus heres Wills. est pet' et Hug. Priorem de Lewes defore' de serviciis que Robs. exigebat de eodem Priore de tribus hidis terre in Langaneya et quatuor solid' terre in la Delue quod Prior et successores sui non debuerint Robto. et hbs. suis nisi quinque sol' per annum ad wardam castri de Peuenes et viginti quinque den' per annum ad auxilium vicecomitis et invenire Robto. et hbs. suis unum equum precii quadraginta sol' per quadraginta dies cum in propria persona fuerint ad wardam ejusdem castri faciendam ita quod quando illi quadraginta dies transacti fuerint Robs. et heredes sui redderent Priori equum illum ita bonum sicut ipsum receperunt et si per superfactum ipsorum equus ille obierit reddent equum adeo bonum vel precium vel nunquam invenient ei alium donec adeo bonum vel precium eis reddiderint pro omnibus serviciis, Wills. filius et heres Robti. permisit Priorem vexari et ab eodem exigi scutagium quantum pertinet ad med' feodi unius militis et hidam ipsam non acquietavit; unde placitum fuit inter eos:—Wills. recognovit et concessit predictas tres hidas in Langaneia et quatuor solid' terre in la Delue esse jus Prioris et ecclesie sua de Lewes, tenendas in liberam et perpetuam elemosinam, reddendo per annum quinque sol' ad predictam wardam castri de Peuenes faciendam et viginti et quinque den' ad auxilium Vicecomitis pro omni servicio ita quod Prior et successores sui quieti suit decetero de predicto equo inveniendo et de omnibus aliis serviciis ad predictam terram pertinentibus:—Pro hoc fine Prior dedit Willo. tres marcas. [27° Henry III. Westm' A die Sce. Trin. in xv. dies (File 15. No. 14).]
415. Inter Ricm. de Hannleye pet' et Andr. de Molendino ten':—De uno molendino aquatico in Ukefeld; unde duellum vadiatum armatum et percussum fuit inter eos:—Rics. recognovit &c:—Pro hoc fine Andr. dedit Rico. unam marcam.
[Dorso] Johes. le Marescal et Leticia ux' ejus apponunt clamium suum pro se et participibus Leticie. [27° Henry III. Westm' Cras' Sci. Johis. Bapte (File 15. No. 6).]
416. Inter Willm. fil' Johannis pet' et Willm. Abbatem de Grasteyn ten' per fratrem Johem. Priorem de Wulmenton pos' loco suo:—De quadraginta acris terre in Westham; unde placitum fuit inter eos:— Wills. recognovit &c:—Pro hoc fine Abbas dedit Willo. sex marcas. [27° Henry III. Westm' Oct' Sci. Michis. (File 15. No. 9).]
417. Inter Godefrm. de Godswewd et Sarram ux' ejus et Alic. filiam Johis. Esturmy quer' et Renerrium Priorem de Thortiton deforc':— De advocacione ecclesie de Westigenore; unde assisa ultime presentacionis sum' fuit inter eos:—Godefrs. Sarra et Alic recognoverunt predictam advocacionem simul cum quinque acris terre in Westichenor quas Walts. de Westichenor capellanus aliquando tenuit esse jus Prioris et ecclesie sue de Thoringeton:—Pro hoc fine Prior dedit Godefro. et Sarra centum sol' et Alicie duas marcas. [27° Henry III. Westm' Oct' Sci. Michis. (File 15. No. 12).]
418. Inter Johem. fil' Willi. de Iham quer' et Willm. de Sywelle et Isab. ux' ejus imped':—De duodecim acris et quinque perticatis terre in Iklesham; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Wills. et Isab. recognoverunt predictam terram scil' med' tocius terre quam Wills. de Bodyham aliquando tenuit in eadem villa versus aquilonem esse jus Johis. ut illam quam habet de dono ipsorum, tenendam &c, reddendo duodecim den' apud Bodyham infra Oct' Sci. Michis. pro omni servicio:—Pro hoc fine Johes. dedit eis unum sparvarium sorum. [27° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in tres sept' [File 15. No. 10).]
419. Inter Willm. Abbatem de Dureford quer' et Mathm. Hose:—De hoc quod Maths. faceret Abbati escambium ad valenciam quinque bovatarum et dimidie et quinque acrarum terre viginti acrarum prati duorum toftorum duodecim denar' redditus et redditus duarum librarum cere et unius libre cymini in Starthorp que Robs. de Lexinton in eadem curia petiit versus Abbatem et unde Abbas vocavit Mathm. ad warantum versus eum qui venit et ei warantizavit et quam terram Matheus preterea recognovit et reddidit Robto.; unde placitum fuit inter eos:—Maths. concessit et reddidit Abbati totam illam terram que vocatur la Rydeland cum mesuagio prato et omnibus aliis rebus ad eam pertinentibus et terram de Bukesgate cum mesuagio et omnibus aliis pertinentiis suis in comitatu Berk' et omnes terras et pratum que Robs. de Ouert capellanus aliquando tenuit in Scandeburn Hamme Sandene Hungerford, et homagium et servicium Johis. Blundel et heredum suorum de tenemento quod tenuit in manerio de Hertinges ut in wardis maritagiis releviis et escaetis et omnibus aliis rebus que inde poterint contingere salva Matho. et hbs. suis secta Johis et heredum suorum ad hundredum ipsius Mathi. de Dumeford et ad curiam suam de Hertinges de qua Maths. fuit seisitus die quo hec concordia facta fuit ita tamen quod bene licebit Matho. racionabiliter distringere Johem. pro predicta secta facienda cum necesse fuerit, et similiter capellariam de Standen cum decimis et omnibus aliis pertinentiis, Et preterea Maths. concessit Abbati et ecclesie sue quatuor libras annui redditus percipiendas annuatim per manus Johis. de Plasseto et heredum suorum de medietate manerii de Chyldeston in comitatu Kanc' quam Johes. tenet de Matho. salvo homagio relevio et omnibus aliis serviciis Johis. que Matho. remanent, tenenda in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio:—Pro hoc fine Abbas remisit totum jus quod habuit in predictis tenementis in Starthorp et similiter in omnibus decimis panis carnium et piscium vini cervisie et casei quas clamabat habere in domo Mathi, salvis Abbati et ecclesie decimis casei post decem pondera de quibus decem ponderibus Maths. nullam decimam debet Abbati et salvis decimis pannagii tam de porcis quam de denariis de manerio de Harting sicut habere debent et solent, Et preterea Abbas concessit pro se et succ' suis quod invenient et sustentabunt unum idoneum capellanum sumptibus suis ministrantem in capella de Staunden et invenient quinque sol' per annum ad sustentacionem unius cerei ardentis singulis diebus in predicta capella. Et hec concordia facta fuit presente Johe. de Plesseto qui recognovit pro se et hbs. suis quod reddent singulis annis Abbati quatuor libras annui redditus quas reddere consuevit Matho. pro med. manerii de Childeston scil' med' in Oct' Pasche et alteram med' in Oct' Sci. Michaelis. [28° Henry III. Westm' A die Sce. Trin. in xv. dies. (Divers Counties: File 11. No. 196). Kanc' Sussex Wylt' Bark'.]
420. Inter Ricm. de la Prise quer' et Robm. de Thachesham et Matill. ux ejus imped':—De uno mesuagio in Cycestre; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Robs. et Matill. recognoverunt &c, tenendum &c, reddendo unum par albarum cyrothecarum vel unum den' ad Pascha pro omni servicio:—Pro hoc fine Rics. dedit eis viginti septem marcas. [28° Henry III. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 15. No. 15).]
421. Inter Willm. Briton quer' et Sibillam de Ikelesham deforc':—De quarta parte feodi unius militis in Liminist'e; unde placitum finis facti sum' fuit inter eos:—Sibilla recognovit &c, et preterea dedit Willo. omnes alias terras et tenementa que Sibilla habuit in eadem villa de perquisitu suo ante finem istum ita integre in omnibus rebus sicut Sibilla illa prius tenuit ut in dominicis homagiis et serviciis liberorum hominum vilenagiis boscis pratis et pasturis et omnibus aliis rebus ad predicta tenementa pertinentibus sine ullo retinemento tenenda de capitalibus dominis &c:—Pro hoc fine Wills. et heredes sui reddent Sibille tota vita sua viginti marcas ad duos terminos in Prioratu Roffe coram Priore vel suppriore ejusdem loci scil' med' ad Oct' Sci. Michis. et alteram med' ad Oct' Pasche. [28° Henry III. Westm' Cras' Sci. Johis. Bapte. (File 15. No. 16).]
422. Inter Johem fil' Galfridi quer' et Rogm. de Shyre imped':—De Manerio de Shyre; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Rogs. recognovit predictum manerium cum villa de Craúel et advocacione ecclesie ejusdem ville et cum illo prato quod vocatur la Vacherye simul cum homagio et servicio Walti. Weps de toto tenemento quod ipse prius tenuit de Rogero in Benefeld in comitatu Sussex et homagio et servicio Willi. fil' Willi. de Benefeld de tenemento quod tenuit in eadem villa et homagio et servicio Willi. Aguylun de tenemento quod tenuit in Folkyngge in eodem comitatu et de tenemento quod idem Wills. tenuit in Grateham in comitatu Suht' et cum homagio Johis. de Gatesden de tenemento in Leysham in eodem comitatu esse jus Johis fil' Galfridi, tenenda de capitalibus dominis &c &c. [28° Henry III. Westm' A die Sci. Mich. in xv. dies. (Divers Counties. File 11. No. 199). Surr' Sussex Sutht'.]
423. Inter Waltm. Camerarium quer' et Stephm. Bauzan et Agnetem ux' ejus imped':—De septem virgatis terre in Rotingeden; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Stephs. et Agnes recognoverunt, &c., tenendam &c., reddendo unum par albarum cyrotecarum vel unum den' ad Pascha et faciendo capitalibus dominis &c.:—Pro hoc fine Walts. dedit eis sexaginta marcas. [29° Henry III. Westm' A die Sci. Hillarii in xv. dies. (File 15. No. 18).]
424. Inter Benedictum Abbatem de Begeham quer' per fratrem Robm. de Brockele pos' loco suo et Sibillam de Hikelesham imped':—De med' feodi unius militis et servicio med' feodi unius militis in Friston et novem solid' redditus in Excete et una virgata terre in Thorne; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Sibilla recognovit predicta tenementa esse jus Abbatis ut illa unde Abbas et ecclesia sua habent predictam med' feodi in Friston de dono Sibille de Dene avie predicte Sibille de Hikelesham cujus heres ipsa est et servicium med' feodi in eadem villa et novem solid' redditus in Excete et unam virgatam terre in Thorne de dono predicte Sibille de Hikelesham, tenenda &c, reddendo tota vita Sibille decem et octo marcas ad duos terminos in Abbatia de Bello suppriori ejusdem loci qui pro tempore fuerit tanquam attornato Sibille scil' med' infra Oct' Pasche et alteram med' infra Oct' Sci. Michis. et faciendo Sibille tota vita sua (fn. 1) forinsecum servicium quod ad feodum unius militis in Friston pertinet et ad predictam virgatam terre in Thorne: (fn. 1) Et si Abbas vel successores sui defecerint in solucione predictorum denariorum vel servicii ad aliquem terminum bene licebit Sibille distringere Abbatem per omnes terras et catalla sua in maneriis de Hotteham et Teleton inventa usque ad plenam solucionem predictorum denariorum vel servicii et ad reddendum omnes custus quos Sibilla apposuerit ad predictos denarios vel servicium perquirendum, et post decessum Sibille Abbas et ecclesia erunt quieti de solucione predictorum denariorum et servicii:—Et Abbas recepit Sibillam et antecessores suos in singulis beneficiis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua: Et preterea Abbas concessit pro se et succ' suis quod invenient post decessum Sibille duos canonicos sacerdotes in augmentacionem conventus ejusdem loci qui divina celebrabunt pro anima Sibille et animabus antecessorum et successorum suorum in perpetuum. [29° Henry III. Westm' A die Pasche in unum mensem. (File 15. No. 19).]
425. Inter Willm. Abbatem de Ponte Roberti quer' et Johem. de Gastlīg et Isab. ux' ejus imped':—De viginti quinque acris terre et dimidia in marisco de Grikes et Swanem'e; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:—Johes. et Isab. recognoverunt &c, tenendam in puram et perpetuam elemosinam liberam ab omni seculari servicio:—Et Abbas recepit Johem. et Isab. et heredes Isab. in singulis beneficiis que decetero fient in ecclesia sua. [29° Henry III. Westm' A die Pasche in v. sept'. (File 15. No. 17).]
426. Inter Ricm. Abbatem Westm' quer' et Johem. fil' Alani:—De hoc quod idem Abbas questus fuit quod Johes. et ballivi sui de Hundredo de Eysewrith contra prohibicionem domini Regis vexaverunt ipsum Abbatem et homines suos de Perham Grauette et Billingisherst contra libertates quas Abbas habet per cartas antecessorum domini Regis et per cartas ejusdem domini Regis quod facerent sectam ad predictum Hundredum ipsius Johis. de tribus septimanis in tres septimanas et similiter ad tres lagehundr' et pro visu franciplegii habendo de hominibus Abbatis in predictis villis; unde placitum fuit inter eos:—Johes. remisit Abbati et hominibus Abbatis totum jus quod habuit in predicta secta et in predicto visu franciplegii habendo:—Pro hoc fine Abbas concessit pro se et succ' suis quod ipsi decetero reddent singulis annis Johi. et hbs. suis quinque sol' die Mercurii proxime post le Hokeday ad le Lagehundr' de Eysewrith. [30° Henry III. Westm' A die Sci. Hillarii in xv. dies. (File 15. No. 22).]
427. Inter Willm. de Alta rypa quer' per Radm. le Lardyner pos' loco suo et Nichm. de Lymesy imped':—De advocacione ecclesie de Nordmerdon; unde placitum fuit inter eos:—Nichs. concessit pro se et hbs. suis quod Wills. primo presentet clericum suum ad eandem ecclesiam:—Pro hoc fine Wills. concessit quod post mortem illius clerici qui ad presentacionem ejusdem Willi. ad eandem ecclesiam admissus fuerit et in eadem institutus Nichs. et heredes sui presentent clericum suum ad eandem ecclesiam; Et sic Nichs. et heredes sui et Wills. et heredes sui alternatim et successive presentabunt clericos suos ad eandem ecclesiam in perpetuum. [30° Henry III. Westm' Cras' Ascencionis. (File 15. No. 21).]
428. Inter Johem. de Haya quer' et Radm. de Haya et Eustachiam ux' ejus imped' per Gilbm. de Audeham pos' loco ipsorum de manerio de Oxenden in comitatu Glouc' et de sexaginta solid' redditus in Berkeham in comitatu Sussex; unde placitum warantie carte sum' fuit inter eos:— Rads. et Eustachia recognoverunt &c, tenenda &c, reddendo unum capellum pavonis vel duodecim den' ad Pentecosten et faciendo capitalibus dominis &c:—Pro hoc fine Johes. dedit eis unum austurcum sorum. [30° Henry III. Westm' A die Pasche in xv. dies. (Divers Counties. File 12. No. 206) Glouc' Sussex.]
429. Inter Reg. Abbatem de Begeham quer' per fratrem Johem de Maumesbyr' pos' loco suo et Sybillam de Iclesham imped':
As No. 424 except * forinsecum servicium quantum pertinet ad feodum unius militis de feodo de Mortein et ad unam virgatam terre de eodem feodo de Morteyn apud Iclesham.* [30° Henry III. Westm' Oct' Sci. Johis. Bapte. (File 15. No. 20).]