BHO

A brief Latin chronicle

Pages 164-185

Three Fifteenth-Century Chronicles with Historical Memoranda by John Stowe. Originally published by Camden Society, London, 1880.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

A Brief Latin Chronicle, Being the Concluding Portion of a Work Entitled "Compilatio De Gestis Britonum Et Anglorum." [From MS. Arundel 5, College of Arms.]

Henricus vjcus filius predicti regis Henrici apud Windeleshore in festo Sancti Nicholai episcopi et confessoris natus, in etate ix mensium et xv dierum, regnare cepit supra dicto ultimo die Augusti. Et in dominica die in festo Sancti Leonardi Abbatis, Anno Domini Millesimo cccc°.xxix°. et anno regni sui viij° apud Westmonasterium coronatur, Domino Henrico Wintoniensi episcipo tunc cardinali tituli Sancti Eusebii ibidem presente. Et anno regni sui decimo idem rex apud civitatem Parisiensem ix° die Decembris etiam coronatur, presente ibidem cardinale supradicto. Anno autem —— (fn. 1) hujus regis fuit prelium apud Vernoll in Perche inter Johannem ducem Bedfordie regentem Francie et Francos ac Scottos. Ubi cum dicto duce fuerunt Comes Sarum, Comes Southfok, deminus Wylughby, dominus Scales, dominus Ponynges, Willelmus Oldale cum retinencia ducis Exonie tunc infirmi. Et in dicto bello ex parte Francorum captus est dux de Launson[..]; occisi vero sunt ibidem bastardus de Launson, Comes de Navern et Comes de Marrebon[..]. Ex parte autem Scottorum perempti sunt Archibaldus Comes de Douglasse, Comes de Boghan, Comes de Marre, Comes de Murrey, Jacobus Douglas filius dicti comitis, Alexander Lyndesey miles; Willelmus Douglas de Danlanryk, (fn. 2) Matheus Pork, Hugo Orth, milites, et alii quam plures, tam de Francis quam de Scottis in ipso bello et fuga ad numerum vij ml et ultra. Postea vero in foveis dicte ville inventa sunt, ut dicitur, iiij ml submersa. (fn. 3) Et super his omnibus semper Deo gratias.

Anno xiiij° hujus regis Henrici Philippus dux Burgundie, contra fidelitatem suam, villam Calisie obsidiavit cum magno apparatu et multitudine populi copiosa; fuerunt enim ibi, secundum estimacionem, plus quam c. milia virorum. In tentoriis et pavilionibus x ml, in magnis gunnis xxviij, in cressetes ardentibus in nocte vij ml, in gall. (fn. 4) vij ml, in parvis gunnis vocatis ribaldis vij ml, in crosbowes x ml, in carectis xij ml.

Pro qua quidem obsidione dissolvenda transfretavit Dominus Humfridus, dux Gloucestrie, cum quam pluribus magnatibus et proceribus ac multitudine populi ad numerum lx ml, Calisiam usque properans. Sed ante ipsius adventum, Comes de Morten et Dominus de Cammysh cum suis ad numerum ij ml di. dictam villam Calisie tutissime conservantes illam obsidionem infra dies paucos viriliter confregerunt et plurimos ibidem occiderunt. Qui quidem dux Burgundie cum suis, cognito quod dux Gloucestrie cum tanta potestate Anglorum in proximo adventaret, veritus et confusus, celerrime capit fugam. Postea vero quam predictus dux Gloucestrie Caliam (fn. 3) venisset, exinde in Picardiam et Flandiam per dies xj procedendo villas combussit. Ubi etiam Comes Huntingdon et sui villam de Popering cremaverunt ac plurimos peremerunt, et circiter festum Sancti Bartholomei Apostoli proximo sequens Dux Gloucestrie memoratus ac magnates cum proceribus et populo suo in Angliam prospere remearunt.

Anno eodem, infra mensem proximo sequentem quo prefatus dux Burgundie villam Calisie taliter obsedisset et inde gratia Dei profugatus fuisset, Jacobus rex Scottorum perjurus Castro de Rokesburgh in Northumbria cum suo exercitu, ut fertur, ad numerum c ml et ultra, obsidionem opposuit; ubi nichil profecit. Nam prenobilis ille miles Radulphus Greye, cum lxxx viris strenuis, dictum castrum fortiter custodivit et dicto regi Scottorum et exercitui suo viriliter restitit. Audito autem quod Archiepiscopus Eboracensis, episcopus Dunelmensis ac Comes Northumbrie cum maxima potestate borealium eisdem obviare infra breve proponebant, rex prefatus et suns exercitus territi et confusi protinus aufugerunt. Et circiter mensem Martii extunc proximo sequentem idem rex, iniqua suasione ac consilio Comitis de Athel, avunculi sui, et aliorum sibi in hoc favencium, per quemdam Scottum, Willelmum Grame vulgariter nominatum, et quosdam alios, nocte quadam, dum se rex ad lectum disponebat, camisia et braccis solummodo indutus, improvise territus et in cloacam proprie camere fugatus, cum spatis crudeliter et inhumane est occisus. Fertur enim ipsum circa xxx vulnera in corpore habuisse, quorum vij letalia videbantur. In evidenciam cujus rei quidam legatus apostolicus in Scotia tunc existens dictam cdamisiam postmodo Domino Pape, ut dicitur, deferebat. Benedictus sit Dominus Deus qui tam sepius servulos suos eripuit de manibus querencium eis mala, perjurosque et pacem turbantes confudit et evertit!

Anno Domini millessimo cccc°.xlv., xxx die mensis Maii coronatur Margareta filia regis Ceciloie in reginam Anglie apud Vestmonasterium. Sed advertendum est quod infra breve post contractum factum cum dicta Margareta in partibus transmarinis per Willelmum ducem Suthfolk, amissa est Cenomannia cum Andegavia. Deinde paulatim (quorum prodicione aut ignavia novit Deus) amissa est tota Normannia cum civitatge Parisius, &. Deinde similiter amissa est Burdegalia cum tota Vascibua, &. Ad cujus recuperacionem missus est nobilis ille belliger Comes Salopie cum filio suo, domino de Lyel, et aliis, qui viriliter eam recuperaverunt. Sed, quod dolenter refero, incaute seu capitose se dantes cuidam conflictui cum Franciugenis, ibi interfecti sunt, et readquisierunt Francigene omnia que illic erantl, et sic adhuc pacifice detinent.

Anno Domini millesimo cccc°.lvij°. spoliata est villa de Fowe in Cornubia per pirates; et eodem anno in mense Augusti spoliata est villa de Sandwiche per pirates, et naves et pene omnia bona mobilia in utrisque villis abducta sunt.

Anno Domini millesimo cccc°.lvij° extitit quidam nomine Raginaldus Pokok, nacione Wallicus, sacre theologie doctor, et Cicestrensis episcopus, ingenio quidem et scientia satis clarus, et in primeva etate reputatus boni regiminis, et honeste fame; hic tamen posterius, instigante Diabolo, proprio nimis innitens ingenio, proprie salutis et aliorum factus quasi immemor, postposita, imo quasi fere rejecta, priori innocencia, et in multis fide spreta catholica, santorum doctorum et patrum sanctiones et dicta, imo scripture sacre supereminentem veritatem quasi pro vili habens, dictamen rationis humane in multis extulit super hec omnia. Unde sic, velut secundus Lucifer supra ceteros estimans se et extollens, veteres quasdam pestiferas hereses damnatas renovavit, novasque satis noxias superadjecit, quarum multas, tum propter earum enormitatem, tum propter aliorum infirmorum scandalum, silencio committendas esse sacius estimo quam dicendas. De Eukaristia divinissima protervissime sensit, et Sanctum Dionisium pro se allegavit, qui tamen Dionisius plane in contra scripsit. Ecclesiastica divina officia per sanctos patres disposita, et a multis sanctis probateque vite viris a diu in ecclesiis usitata ad Dei laudem et fidelium salutem, vilipendit; quattuor articulos simboli sacro-sancti omisit, &c. (fn. 5)

Has et quam plures alias asserciones frivolas et hereticas in ejus libris sparsim inventas, et publice apud Lambyth coram Domino Cantuariensi Archiepiscopo, episcopis, doctoribus et clero inibi assistentibus prelatas et sibi objectas, non negavit se dictus Raginaldus dictasse, tenuisse, ac per se et suos precones propalasse, et alios quam plurimos eisdem infecisse. Examinate igitur diligenter et mature ibidem dicte hereses, et alie quam plurime, per Dominum Thomam Cantuariensem archiepisopum, episcopos, doctores, et reliquum clerum damnate sunt, et multi de libris ejus hereticis publice combusti sunt; quidam Oxon. in processione generali, quidam autem in cimiterio ecclesie Cathedralis Sancti Pauli, London. Ubi et idem Raginaldus dominico die tempore sermonis omnia hujusmodi dogmata perversa et heretica publice in scriptis abjuravit, anathematizavit, abrenunciavit, canoniceque correccioni se subjecit. Unde et episcopatu Cicestrensi privatus, vite private seu solitarie adjudicatus est. Multi tamen ejus doctrina pestifera infecti, permanserunt in errore.

Circiter istud tempus Jacobus rex Scocie populum suum nobiliter rexit, fures et oppressores cohibens, agriculturam amplians, sanctam(?) justiciam servans. Hic anno Domini 1460, cum suo exercitu obsedit castrum Rokisburgh et per propriam gunnam suam diruptam, cui astitit, interfectus est. Exercitus tamen ejus idem castrum prostravit et recessit.

Anno Domini millesimo cccc°.lvij., sacro tempore quadragesimali, London' facta est concordia inter Dominum Ricardum ducem Eboracensem, Comitem de Warwyc, et comitem Sarum, cum suis, ex parte una, et ducem Somersetie, et Comitem Northumbrie et dominum Clifford, cum suis, ex parte altera, per illustrem regem Henricum et alios dominos regni spirituales et temporales; gravis enim, et periculosa quorundam dominorum apud villam Sancti Albani; quorum interfeccio inquietans et accendens corda multorum, satisfactione quadam facta, prestante Altissimo, partim sopita est. Sed non diu permansit. Nam anno Domini millesimo cccc°.lix°, insurrexerunt iterum predicti domini, scilicet Ricardus, dux Eboracensis, comes Merchie, filius ejusdem ducis, comes Sarum, comes Warwyc, cim grandi comitatu, et juxta Ludlaw circiter festum Sancti Edwardi Confessoris, ad bellum campestre se parabant. An sic convenerant ad reformandum mala regni, aut sui ipsorum salvam custodiam, vel quavis alia causa, novit Deus. Contra quos rex ipse cum proceribus regni et copioso exercitu in bellum properavit; mora autem ibi facta, recesserunt multi a duce et comitibus et regi se submittentes ad graciam ejus recepti sunt. Dux autem Eboracensis fugam inierunt. Dux namque Eboracensis cum paucis Hyberniam adiit; tres reliqui comites cum paucissimis usque Calisiam navigio pervenerunt. Confiscantur interim eorum predia, diripiuntur alia bona. Interim inter ducem Somersetie, capitaneum castri de Geynes, cum suis, et Calisienses, facti sunt interdum conflictus, et multi corruerunt.

Eodem anno, circiter festum Sancti Edmundi Regis et Martiris, convocato parliamento apud Coventre, indictati sunt ibidem dicti Dux et tres Comites cum aliis multis militibus et magnatibus super grandi prodicione et declarati pro ateyntid traytowrs per dominos illius parliamenti; et ea que per dictos ducem et dominos de insurreccione sua apud villam Sancti Abani in priori parliamento approbata sunt, in isto penitus sunt cassata. Et in festo Sancte Agnetis proximo sequente, dicti Dux et domini in civitate London. publice proclamati sunt pro ateyntid traytours, et sic manserunt usque circiter festum Sancti Johannis Baptiste proximo sequens.

Anno Domini millesimo cccc°.lx°, circiter festum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, redierunt predicti tres comites in Angliam cum comitatu mediocri, et multi, audito eorum adventu, adheserunt eis. Civitatem London. infra octavas Apostolorum Petri et Pauli pacifice ingressi sunt, et, quibusdam ob scelera sua in Chepa decapitatis, duo comites iter versus regem arripuerunt. Et in festo Sanctorum Septem Fratrum, facto congressu juxta Northamptone, favore cujusdam domini ex parte regis regale tentorium ingressi sunt et victoriam obtinuerunt. Ubi interfecti sunt, ex parte regis, dux de Bokyngham, comes Salopie, dominus Beaumount, dominus Egremund, cum aliis, et multi ex ea parte fugientes submersi sunt. Rex vero cum comitibus Merchie et Warwic, London. honorifice reductus, in pallacio episcopi Londoniensis hospitatus est.

Interim, domino Scales cum multis aliis Turrim London. servante, factis jacturis gunnorum in extra existentes obsessores Turris et nautas in Tamesi, multi interfecti sunt. Tandem, reddita Turre predicta Johanni Wenloc militi obsidenti eam, dominus Scales in nocte Sancte Margarete volens in cimba evadere ab insidiantibus sibi, captus et interfectus est. Et infra breve Thomas Browne miles cum aliis quinque qui super extorcione rapinis et prodicione damnati sunt apud Tyburne decapitati sunt.

Hoc etiam anno, circiter festum Nativitatis Beate Marie, dux Eboracensis cum suis de Hibernia in Angliam rediit; et parliamentum apud Westmonasterium circiter festum Sancti Dionisii inchoatum erat. In Crastino Sancti Dionisii idem dux ad Vestmonasterium veniens ense erector palacium regale ingressus ibi hospitari elegit. Adductis evidenciis quibusdam, se verum heredem corone et regni Anglie asserebat; cujus evidencie in illo parliamento palam ostense in summa tenor talis erat:—

Edward þe þrid, riȝth Kyng of Englond, had eschew, scilicet, Prince Edward (j filius), (fn. 6) William Hatefeld (2), (fn. 6) Lyonell (3), (fn. 6) Jon of Gawnte (4), (fn. 6) &c. Prince Edward had Richard ij, wich died with owte ysew. William Hatefeld died with owte ysew. Lyonell duke of Clarence had ysew lawfully begete, Philipp hys only dowȝter and eyre, þe wich was lawfully coupled to Edmund Mortimer, erle of Marche, and had ysew lawfully begete, Roger Mortimer erle of Marche and eyre; wich Roger had ysew Edmunde (j filius), (fn. 6) erle of Marche, Roger (2), (fn. 6) Anne and Alynor; wich Rogere, Edmund and Alymore died with owte ysew. And þe seyd Anne, by þe sacramente of matrimony cowpled unto Richard erle of Chambryg, þe sone of Edmund of Langeley, had ysew and lawfully bare Richard Plantagenet now Duke of ȝork. Jon of Gaunt gate Harry wich unryȝthfully entretid Kyng Richard þe beyng olywe, Edmund Mortimer, erle of Marche son of þe seid Philipp dowȝter to Lyonell. To þe wich Richard Duke of ȝork and some to Anne dowȝter to Roger Mortimer, erle of Marche, sone and eyre to þe seyd Philipp dowȝter and eyre to þe seyd Lyonell þe þrid sone of Kyng Edward iij. þe ryȝth and dignite of þe corone apertenyt and belongitt afore any ysew of þe seyd Jon of Gaunt. Notwithstondyng þe seyd titull of dignite of þe seyd Richard of York, þe seyd Richard, desiryng þe wele, reste and prosperite of Englond, agreit and consentitt þat þe Kyng Harry vȝ be had an takyn Kyng of Englond duryng hys naturell liffe fro þis tyme with owte hyrte of his titull, &c.

Where fore þe Kyng, understondyng þe seyd titull of þe seyd duke, juste, lawfull, and trew and sufficiente, be þe awise and assent of hys lordys spirituell and temporele and þe comyns in þe apparlement and by þe autorite of þe same parlement, declarith, approwithe ratifieȝt, confermitt, and acceptit þe seyd titull just, good, lawfull and trew, and þere wnto gifeȝt hys assent and agrement of hys free will and liberte. And over þt, be þe seyd awyse and autorite, declariȝt, calliȝt, stabiliȝt, affirmiȝ and reputiȝt þe seyd Richard of York very trew and riȝtfull eyre to þe corons of Englond and France. And þt all oþer statutes and actes made by any of þe Harrys late contrary to þs awise be anulled, repelled, damned, canceld, woyd and of no forse or effecte, &c. The Kyng agreitt and consentitt þt þe seyd Duke & hys eyres shall after hys naturell liffe rejoise þe corons, &c. Also þt all seynges and doynges aȝens þe Duke of York shall be hye treson, and all actes of parlementes contrarye to þis principall acte be woyde and of none effecte, &c.

Cassata et anullata sunt in hoc parliamento ea omnia que contra dictum ducern Eboracensem, comites, et alios eis adherentes in parliamento priori apud Coventre edita sunt aut decreta, et restituti sunt dicti domini dux et comites, cum sibi adherentibus, terris suis, prediis et juribus prehabitis. Cassata sunt insuper et anullata in hoc parliamento omnia que statuta seu decreta sunt per Henricum iiij in suis parliamentis quo ad successionem sue sobolis in regnum et coronam Anglie, cum ipse intrusor esset, et jus hereditarium corone et regni Anglie pertineret ad Philippam filiam Leonelli filii tercii Edwardi iij, et per eam ad comitem Marchie et heredes suos ut supra.

Prorogato parliamento, iste dux Eboracensis (cum filio suo Edwardo), (fn. 7) et comes Sarum (cum filio suo Thoma), (fn. 7) cum decenti apparatu iter ceperunt versus partes boreales ad sedandas turbulencias ibidem et malefactores castigandos; unde ad villam de Wakefeld venientes in sancta ebdomada Nativitatis Dominice, in crastino Sancti Thome Martiris ad pugnham se parabant. Sed declinante jam die, sive incuria et negligencia sua, sive fraude et fuga magne partis sui exercitus, cum proceribus et valettis plurimis interfecti sunt per ducem de Somersett, dominum Clifford, dominum Newyle, &c., qui cum ferocibus belligeris in illos crudeliter irruerunt; quorum dominorum interfectorum capita, ut dicitur, supre mucos civitatis Ebora. censis obprobiose et dissone (?) nimis sunt exposita. Hoc tmepore commissa est custodia Turris London. certis Aldermannis et civibus ejusdem civitatis.

Quibus ita patratis rex Henricus cum duce de Northfolk, Comite de Warwic et aliis dominis et magno exercitu versus boream properabat. Vento autem ad villam Sancti Albani, occurrerunt eis dux Somersetie, dominus Clifford, &c. cum suo exercitu; et conserto gravi prelio xiij° kl. Marcii, sc. in die Carneprivii, multi inde et hinc interfecti sunt.

Et fugientibus plurimis ex parte regis, fugam etiam inierunt dux Northfolk, Comes warwic, Comes Arundell, dominus Boughsher, dominus de la Ware, cum multis aliis. Regem Henricum sic in campo derelictum accedens dux Somersete cum ceteris dominis, &c. recepit in suam, ut ita dicam, tutelam seu custodiam. Dominus autem Bonwyle et Dominus Kyre, (fn. 8) cum viderent hujuscemodi casum et fugam suorum, attoniti regi se submiserunt. Quos et ipse libenter suscepit in graciam; attamen, omni equitate seposita, nequicia quorundam decapitati sunt.

Facti sunt tunc insultus et inclamationes satis superbe per boreales belligeros adversus cives Londonienses, quibus illi viriliter resistentes, quosdam eorum occiderunt; reliquos in fuge latebras compulerunt, auxiliante Altissimo, cui sit laus perpes et humillima graciarum accio. Hac tempestate sevissima Borealium latronum prevalente, multe domus religiosorum, multe ecclesie, multi burgi et ville per eos nequiter spoliate sunt; nec impune, ut infra patebit. Decreverant etenim Boreales illi predicti, promittentibus hoc eis dominis suis, ut nominatissimam illam civitatem Londoniarum cum provinciis adjacentibus spoliarent, vastarent et subverterent; quod et ex verisimili perpetrassent, si non singularis gracia Christi Jesu servulis suis celerius consolatorem et laude dignum destinasset defensorem.

Tercio namque kalendas Marcii illustrisimus ille princeps Edwardus. pro tunc Comes Merchie dictus, auditis prius his civitatis London. et vicinarum provinciarum periculis, post victoriam inimicorum suorum in partibus celitus Wallie adeptam, adjuncto sibi Comite Warwic, cum grandi comitatu pacifice London. est ingressus. Secessit interim rex Henricus cum ducibus, comitibus et belligeris Borealibus versus Boream et Eboracum usque pervenit.

Edwardus autem predictus ij° die Marcii proclamari fecit London. articulos concernentes jus suum ad coronam regni Anglie; et sequenti die, convocatis dominis spiritualibus et temporalibus illic presentibus, expressi sunt predicti articuli coram eis et approbati. Quarto autem die ejusdem mensis post processionem generalem London. solenniter factam, episcopus Excestrensis ad crucem Sancti Pauli sermonem fecit satis landabilem, titulumque dicti Edwardi ad regnum Anglie multiplici evidencia patefecit; objeccionibus que in ejus oppositum fieri possent patulo respondit, et eas excussit. Completo sermone isto eximio, dominus Edwardus cum dominis spiritualibus et temporalibus et magna populi frequencia eodem die ad Westmonasterium equitavit; ubi in Westmonaster hall sedis regalis possessionem suscepit. A monachis quoque ibi cum processione sibi occurrentibus honorifice receptus est. Commendato eidem per eosdem sceptro regali, possessionem in regis palacio obtinuit. Nec dum tamen inunctus est aut regio diademate insignitus; sed his decentissime peractis, ad locum suum London., congaudentibus populis, remeavit.

Facta interim sagaci provisione pro magna pecuniarum levanda copia, dictus Edwardus cum duce Northfolk, comite Warwic, domino Fawconbrigge, in copioso exercitu septentrionales oras petierunt. Cum autem pertransita Trenta prope Ferebrigge, advenissent, quoniam exercitus regis Henrici non longe a dicta villa aderat, ad pugnam se protinus preparabant. Die igitur sacratissime Dominice Palmarum, post meridiem, inter Ferebrigge et Tadcaster, accedentibus aciebus utriusque exercitus ut mutuos ictus confligendo ingererent, plurimi equestres armaciores ex parte regis Edwardi terga vertentes et dicti Edwardi cariagium et annonam hostiliter auferentes effugerunt. Sed rex Edwardus virili animo suos animavit ad certamen; dux quoque Northfolke, Comes Warwic, dominus Fauconbrigge, cum suis turmis audacter in adversarios irruentes, plurimos prostraverunt, et horrendam stragem eis intulerunt, multis ex parte sua occisis. Cumque post diutinam pugnam belligeri Boreales, cernentes se imbecilliores, fuge presidio se commisissent, insecuti sunt eos viri acriores ex parte regis Edwardi et magnam cedem eis intulerunt; plurimi quoque ipsorum Borealium per aquas evadere querentes submersi sunt. Numerum interfectorum ibi solus veraciter cum suis civibus novit Deus; secundum tamen estimacionem plurium numerus eorum excedebat [xxviij ml]. (fn. 9) Domini multi et milites multo plures cum plebanis ibi pariter corruerunt.

Fugientes duces Somersete et Exetrie cum reliquis, insecutus est dominus Edwardus cum suis dominis et exercitu, et Eboracum usque pervenit; eos tamen minime comprehendit, quia Rex Henricus et ipsi domini prius fugerant ab Eboraco ut alibi locum presidii sibi obtinerent. His ita Dei gracia peractis, dominus Edwardus, relicto in Borea domino Fawconbrigge cum militibus et armata manu ad tutelam illius patrie, per Coventriam London' reversus est, apud Lambythe hospicium eligens. Interim Scotti in Berwicum admissi sunt a rege Henrico. Deinde dominus Edwardus a Lambythe usque ad Turrim London. veniens, creatis ibi militibus de Balneis, die sabbati proximo sequenti a Turre London. cum dominis et militibus per Chepam equitans Westmonasterium usque pervenit, ubi in die dominica, scilicet in vigilia Apostolorum Petri et Pauli, in regem Anglie eo honore quo congruit et ordine decentissimo coronatus est. Qui etiam, gloriam glorie volens superaddere, in festo Commemoracionis Sancti Pauli, in ecclesia cathedrali ejusdem London. processioni et misse coram magna populi frequentia cum dominis suis spiritualibus et temporalibus, corona insignitus regali satis interfuit apparatu. Deinde rex Edwardus Cantuariam peregre profectus partes meridionales pertransiit, (fn. 10) ubi Willelmum episcopum Wintoniensem de manibus querentium animam ejus eripuit, insectatores suos graviter redarguit et eorum capitaneos carcerali custodie mancipavit. Bristollie approperans, a civibus ejus cum maximo gaudio honoratissime receptus est. Et in breve ad Westmonasterium veniens, ibidem anno Domini millesimo ccccmo.lxi. ij nonas Novembris solenniter parleamentum suum inchoavit, ubi indictati et atteyntati sunt Henricus vocatus nuper rex Anglie cum Margareta consorte suo; duces etiam Somerset et Exetre, cum aliis militibus et nobilibus, ad numerum quasi centum personarum. Eodem anno, circiter festum Purificationis beatissime semper Virginis Marie, facta est conspiratio contra dictum dominum regem Edwardum per Comitem Oxon. et filium ejus, Tudnam, Terell, Mowgomere, cum aliis, ut in parte Esexie introducerent ducem Somersetie per navigium cum hostili exercitu ad eversionem regis Edwardi et suorum. Sed succurrente Altissimo, priusquam propositum suum perficerent, deprehensi sunt, et, cassatis frivolis machinacionibus suis, Comes ille cum filio suo et aliis London[..] decapitati sunt. His diebus Henricus cum Margareta et filio suo Edwardo in Scotia comorati sunt, et villa de Berwyke sub dicione Scottorum erat longo tempore. Circiter festum Sancti Mathie dominus rex Edwardus, versus Boream iturus, festum Pasche solenniter celebravit Leycestrie, et pretextu resistendi adversariis grandes pecuniarum summas per sua privata sigilla a viris spiritualibus et temporalibus, clericis et servientibus levari fecit.

Anno Domini millesimo cccc°lxij° sexto die mensis Maii solutum est predictum parleamentum; et eodem anno circiter festum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste capte sunt treuge ad tempus modicum inter Anglos et Scottos, fraudulenter ex parte Scottorum, prout palam postea patuit.

Hoc quoque tempore emissi sunt multi belligeri cum domino Fauconbrigge ad maria scrutanda et servanda, qui parum proficientes in breve remearunt. Rex Edwardus pro materia cujusdam vidue rapte discucienda in propria persona in bancho suo regali Westmonasterii, assistentibus sibi cancellario et justiciariis, &c. proprium locum tenuit.

Eodem anno, circiter festum Omnium Sanctorum, percurrente rumore de adventu regine Margarete cum copiosa multitudine Francigenorum, Scottorum, et Anglorum sibi adherentium, precessit festine prenobilis ille belliger Comes de Warwik cum suis, et subsecutus est rex Edwardus ut eam cum complicibus suis effugarent. Que fuga inita tuciora quesivit presidii loca.

Rege Edwardo in partibus illis residente, obsessa sunt per nostrates castra illa de Bamburghe, Alniwyke et Dunstanburgh; quorum duo reddita sunt in manus comitis Warwic circiter festum Natalis Domini; subjeceruntque se Dux Somersetie et dominus Radulphus Percy, cum suis, domino regi, et in graciam recepti sunt.

In aurora Ephiphanie venerunt Scotti cum Francigenis aciebus densatis ad tercium castrum, scilicet Alniwyke, nostris non audentibus eis resistere, et secum tulerunt multos illic inclusos de consociis suis; et sic in breve redditum est illud castrum in manus nostrorum, Francigenis remanentibus gratis abire permissis. His peractis recessit dominus rex Edwardus, relicto ibidem ad tutelam patrie comite Warwic. &c.

Et in hac tam longa mora tocius pene milicie Anglicane illic adversus adversarios nostros congregate, quid, queso, memorabile, quid laude dignum actum est, nisi quod predicta tria castra capta sunt? Et comes Warwic cum paucis campum tenens curiose viriliterque Scottos cum suis excuciens, protegente eum gratissima, ut solito, (fn. 11) Dei dextra, illesus permansit. Qui et infra breve cum aliis dominis, Boream relinquens, ad dominum regem Edwardum London. venit; epulantibusquc illis London., et nescio quid agentibus, invaserunt Scotti cum Francigenis castrum de Bamburgh, et ipsum occupaverunt, cum aliis duobus castris.

Anno Domini millesimo cccc°.lxiij, xxix die mensis Aprilis inchoatum est parleamentum apud Westmonasterium; et interim dominus Radulphus Percy et Dominus Radulphus Greye, cum suis, fracto suo juramento, relicto rege Edwardo, ad partem Henrici redierunt.

Mense Junii, die xviij°, prorogatum est parleamentum usque ad——— (fn. 12) et que mala ibi repressa aut reformata, vel quid boni ibi adauctum nescio.

Hoc anno, post Pentecosten, prenobilis ille comes Warwic ad Boream, rediens dominos et milites cum reliquis belligeris colligens, partem regis Henrici cum Scottis, Francigenis, &c. infestare disposuit. Qui cognito celeri (fn. 13) ejus adventu, campum linquentes, tergaque vertentes, vecorditer aufugerunt.

Hoc tempore convocatus clerus provincie Cantuariensis concessit ut quilibet sacerdos stipendiarius dicte provincie capiens pro annuali stipendio x marcas conferret ad subsidium regis Edwardi xiij s. iiij d.; unde plurimi gravati murmurabant, tum quia pauperes erant, tum quia pecunie taliter a sacerdotibus extorte raro vel nusquam ad aliquem felicem effectum proveniunt, quin potius ad confusionem et dedecus eis utentium. Nam et post festum Nativitatis beatissime Marie semper Virginis rex Edwardus grandem exercitum advocavit, adversarios suos terra marique subjugare disposuit. Nescio tamen quid in illo viagio profecerit. Et comes de Worcester cum suo navigio et marinariis litoribus maris et portubus quasi latitantes, annonasque suas consumentes, infecto negocio vacui cum dedecore remearunt. O infelix successus, opprobrium et confusio!

Circiter hec tempora quarterium frumenti vendebatur Oxon. et [in] (fn. 14) patria illa pro ij solidis; unde et ruricole super precio parvulo iterato murmurabant.

Dux Somersetie, in conversacione sua et promissis instabilis, relicto rege Edwardo cum paucis ad regem Henricum confugit, &c. Rex Edwardus, consiliariis accitis, minuit pondus nummismatis argentei, et auxit valorem aurei, adeo ut unum nobile aureum valeret viijs. iiijd.

Hic etiam rex Edwardus redditus et proventus collegiorum eorum nobilium, scilicet Beatissime Marie semper Virginis de Eton et beati Nicholai Cantibrigie, per bone memorie Henricum Sextum fundatorum et nobiliter ditatorum, etc. in suas manus suscepit. Partem tamen aliquantulam eis restituens, unde pauperiorem quam solite ducerent vitam, vasa argentea (fn. 15) multa et summam magnam pecunie ab eis exegit et cepit. Bullis papalibus obtentis, collegium illud celebre de Eton. cassare proposuit; quod tamen, ut estimo, beatissima Virgo Maria nondum ad effectum deduci permisit.

Anno Domini millesimo cccc°.lxiiij°, epulante rege Edwardo cum dominis suis London., per belligeros regis Henrici capta sunt castra de Norham et Shipton in Crawyn; et in breve processit rex Edwardus versus Boream ut amissa recuperet et habita defendat. Quid tamen utile ibi gesserit nescio. Cumque tempora multa sic vacua lucris et tediosa, inaniter vexatis legiis regis, sibi paulatim succederent, prenobilis dominus, dominus Georgius, pro tunc Exeterrensis episcopus et Anglie Cancellarius, condolens tantos labores et sumptus inani dispendio et damnoso esse consumptos, assumptis viribus, maturo consilio super his infortuniis reformandis prehabito, divine gracie se et regni negocia commendans, ad consolandum et animandum fratrem suum, dominum Johannem de Mowntagw, iter versus partes Boreales fiducialiter arripuit. Et in breve, Domino de Mowntagw cum suis belligeris arma potentibus resumente, cepit paulatim pars Henrici succumbere. Secundo namque die mensis Maii dominus de Mowntagw cum suis comitibus conflictum iniit cum duce de Somersett, domino Roos, domino Hungarford, domino Radulpho Percy, domino Radulpho Greye, domino Ricardo Tunstall, domino Thoma Findern, cum aliis capitaneis exercitus regis Henrici et vulgo multo; et, interfecto illic domino Radulpho Percy cum aliis quibusdam, reliqui fuge presidio evaserunt.

Quintodecimo insuper die ejusdem mensis Maii Dux Somersett, dominus Hungarford, dominus Roos, armiger ille Treilboz (fn. 16) cum suis complicibus, graviter ferentes suam repulsam et propositi prioris frustracionem ad bellum campestre juxta Exham, iterum spe fruende victorie convenerunt. Quos dominus de Mowntagw cum suis, quasi subito insiliens, dictum ducem et dominum Thomam Findern, dominum Egremound, bastard Waynsford, etc. cepit et tutele arte (fn. 17) commisit. Die Mercurii proximo sequenti capti sunt per dictum dominum Mowntagw cum suis dominus Edmundus Fysh, miles, nuper scissor Eboraci, Bernardus de la Mare, dominus Roos, dominus Hungarford, dominus Phillippus Wentworth, Willelmus Penyngton, Husy miles; qui omnes decapitati sunt.

Deliberata sunt in breve domino de Mowntagw castra de Langeley þe Tawne turris de Exham, castrum etiam de Bywell. In quo quidem castro inventum est le helmet regis Henrici cum corona et gladio et faleris dicti Henrici. Et quomodo aut quo ipse evasit, novit Deus, in cujus manu corda sunt regum.

Deliberatum est etiam regi Edwardo castrum de Shipton in Crawen.

Quintodecimo decimo (fn. 18) die mensis Maii apud Exham decapitati sunt dux Somersett, Edmundus Fizthu miles, Bradshaw, Wauter Hunt, Blac Jakis.

Decimo septimo die mensis Maii apud Novum Castrum decapitati sunt dominus de Hungarford, dominus Roos, dominus Thomas Fynderne, Edwardus de la Mare, Nicholaus Massam.

Apud Medelham xviij die mensis Maii decapitati sunt dominus Philippus Wentworth, Willelmus Penyngton, Warde de Topcliff, Oliverus Wentworth, Willelmus Spilar, Thomas Hunt, le foteman regis Henrici.

Apud Eboracum xxv° die mensis Maii decapitati sunt dominus Thomas Husye, Thomas Gosse, Robertus Merfyn, Johannes Buttlere, Rogerus Water, janitor regis Henrici, Thomas Fenwyke, Robertus Cocfeld, Willelmus Bryte, Willelmus Dawson, Johannes Chapman.

Apud Eboracum xxviij die mensis Maii decapitati sunt Johannes Elderbek, Ricardus Cawerne, Johannes Rosell, Robertus Conquerore. Interim etiam captus est ille armiger Treilboz et decapitatus.

Quibus peractis, dominus de Mowntagw factus est Comes de Northumberland. Capta sunt tunc castra de Bamburgh et Dunstanburgh cum ceteris et redacta in possessionem Regis Edwardi; et dominus Radulphus Greye cum ceteris illic inventis capitalem accepit sentenciam, capite ejus pontem Londoniarum adornante in vertice quasi lancee.

Et sic invalescente brachio regis Edwardi et principatum per regnum obtinente pene cassata est fortitudo et milicia regis Henrici. Regina Margareta has procellas precavens, incola elegit fieri transmarina. Adhuc villa de Berwyk remanet sub Scottorum dominio.

Anno Domini millesimo cccc.m°lxiiij° estas fervida valde et diuretica faciem terre adustam a gramine, herbis et ordeo, etc. fecit pene sterilem. Et subsecuta est eodem anno frigiditas horrida in yeme, homines molestans et pecora.

Hoc anno in insula de Ely estate torrida exorte sunt musce grandes, venenose, cornute, cum aculeis que, pecora percucientes et homines quosdam, ut asserebatur, eos protinus perimebant. Hoc insuper anno, circiter festum Sancti Michaelis, quidam frater Carmelita (fn. 19) Christi Jesu supereminentissime dominacionis et sue proprie salutis immemor, spiritu ductus elacionis et protervie, ad crucem Sancti Pauli London. predicavit et publice proclamavit, dominum Jesum Christum celi et terre Creatorem et Dominum in propria venientem misere mendicasse. Cujus errori devio favit provincialis (fn. 20) ejusdem ordinis, lectura et sermone publice ejus dicta maledica confirmando cum ceteris doctoribus et fratribus ejusdem, quibus et Jacobite quidam procaciter adherebant. Quibus quoque multi theologi seculares cum Catholicis juristis, spiritu veritatis edocti et ducti, unanimiter, et predicando et lecturis publicis restiterunt, et sic hec materia, fratribus ultra pro tunc prosequi cessantibus, silencio commendatur.

Hoc etiam anno in festo Apostolorum Philippi et Jacobi duxit rex Edwardus in uxorem Elizabetham filiam domini de Rivaye (?) (fn. 21) et ducisse Bedfordie.

Anno Domini millesimo cccc.lxv°, xxvj° die mensis Maii, scilicet in festo Sancti Augustini, Anglorum Apostoli, apud Westmonasterium, supradicta Elizabeth coronata est in reginam Anglie. Et creati sunt tunc multi milites de balneo, inter quos quidam mercatores civitatis London. milicie dignitate insigniti sunt.

Hoc etiam anno, circiter festum Petri et Pauli, captus est Henricus Sextus, nuper rex Anglie dictus, et publice per Chepam London. cum aliis secum captis, ductus usque ad Turrim London. ibique honorifice commendatus custodie mansit.

Hac insuper estate orta lite inter regem Francie et fratrem ejus commota sunt bella, et Dei gracia infra breve sedata.

Hoc quoque anno circiter festum Assumpcionis beatissime Marie semper Virginis misit dominus Papa, Paulus Secundus, bullam suam in Angliam, insinuans prelatis Anglie heresim illam pestifere asserentem quod Christus publice mendicavit esse antiquitus a Romanis pontificibus cum suis consiliis damnatam et eam pro damanta universe (?) (fn. 22) declarandam et conculcandam.

Hoc etiam anno multitudo latronum in variis Anglie partibus debachans multas ecclesias et alios legois regis spoliavit. Francigene quoque cum aliis adversariis regni Anglie per mare prevalentes, Angligenis damna multimoda intulerunt.

Isto quoque anno, circiter festum Sancte Scolastice Virginis peperit regina Elizabeth Regi Edwardo filiam, vocatam Elizabeth.

Anno Domini 1467, in ebdomada Pentecostes venit in Angliam bastardus Burgundie dimicaturus certamine singulari cum domino Antonio, domino de Scales; factisque in Smythfeld, London, barris et tentoriis, &c., in festo Sancti Barnabe, ingressi locum dictum quasi ludentes congressi cito cessaverunt. Et alii quidam post eos inibi congressi immunes a plaga recesserunt.

Hoc anno pax per treugas facta est inter Anglos ex parte una et Gallos, Britannos atque Scottos ex parte altera. Abundabant tunc in Anglia furta, homicidia et mala multa. Hoc etiam anno peperit Regina Elizabeth Regi Edwardo secundam filiam. Hoc quoque anno circiter festum Sancti Michaelis, et diu post, facta est gravis valde inundacio pluviarum impediens agricolas, itinerantes magnis periculis aggravans, &c. Venti etiam tunc horrendi acciderunt, submergentes naves, arbores et domos evertentes.

In principio quadragesime istius anni solute sunt treuge inter nos et Francigenas.

Anno Domini 1468 concessit parleamentum domino Regi duas quintasdecimas, et convocatus clerus concessit unam decimam, et etiam nobilia (fn. 23) sacerdotum, que raro aut nunquam ad felicem pertingunt effectum. Hoc anno etiam Thomas Coke, mercator et miles, captus est, pretensa prodicione contra eum, et graviter multatus, receptus est in graciam. Thomas Plummer etiam, mercator et miles, accusatus de prodicione, satisfactione prehabita, ad graciam regis rediit.

Hoc anno, circiter festum Sancti Johannis Baptiste, transfretavit Margareta soror Regis Edwardi et uxor ducis Burgundie effecta est.

Hoc etiam anno Comes de Wircester multa laude digna peregit in Hibernia, et castrum forte (fn. 24) in Wallia per dominum Harbard (fn. 25) captum est, et dominus Ricardus Tunstall cum ceteris ibi inventis captus est et in Turri London. Clausus, qui tamen in breve graciam a rege consecutus est. Duo nobiles ex illic captis decollati sunt.

Hoc anno dominus Antonius Scales, dominus Walterus Blownt, tunc dictus dominus de Mowtjoye, circiter festum Translacionis Sancti Edwardi Confessoris, cum multis milibus armatorum, naves ingressi et tempestatibus magnis turbati, nichil proficientes, in Angliam cum dedecore redierunt.

Hoc insuper anno circiter octavas Epiphanie ——— (fn. 26) Cowrteneye Comes Devonie et dominus de Moleners sive de Hungerford convicti super prodicione decollati sunt.

Hoc quoque anno peperit Regina Elizabeth Regi Edwardo terciam filiam.

Anno Domini 1469, circiter festum Sancte Trinitatis, surrexit quidam, nomine Robin of Redisdale cui associati sunt multi, quasi peticionarii petentes multa corrigi in regno. Contra hos circiter festum Translacionis sancti Thome Martiris collegit paulatim rex Edwardus exercitum, volens eis occurrere.

Et cito post eum surrexit alter, nomine Robin of Holdernes, cum complicibus suis, petens Comitatum Northumbrie restitui legitimo heredi; quem captum fecit somes pro tunc Northumbrie decollari, et disparsi sunt congregati sui.

Hoc etiam anno in vigilia Sancti Jacobi Apostoli, facto conflictu militum et belligerorum borealium contra dominum Harberd cum suis Wallensibus, ceciderunt hine et inde multi; et dominus Harberd cum duobus fratribus sus captus est, et infra breve apud Northampton decapitatus est. His W. Harberd, gravissimus et oppressor et spoliator ecclesiasticorum et aliorum multorum per annos multos, hanc tandem justi Dei judicio pro suis sceleribus et nequiciis receipt mercedem. Die Sabbati proximo ante Assumptionem beatissime semper Virginis Marie captus est Dominus de Rywans cum domino Johanne filio suo, et juxta castrum de Kelingworth pariter docollati sunt.

Anno Domini millesimo lxx°, circiter festum Nativitatis Beate Marie regressi sunt in Angliam dux Clarencie, comes de Warwic, cum multis aliis, qui paulo ante per regem Edwardum in Franciam propter suas rebelliones effugati fuerant, et in Devonia applicantes exercitum colligerunt. Edwardus autem, videns eorum audciam, fugit cum paucis in Flandriam, ubi a duce Burgundie honorifice est susceptus. Et in festo Sancte Fidis Virginis dux Clarencie, frater Regis Edwardi, et comes de Warwic, cum ceteris dominis, regem Henricum de Turri London educentes, regali apparatu indutum per Chepam usque ad palacium episcopi London. perduxerunt. Hoc anno Cantigene consueta nequicia agitati insurgunt et multos in Sowthwerk, London. spoliant, et infra breve recesserunt.

His diebus captus est ille trux carnifex et hominum decollator horridus, comes de Wiccester, et in Turri London. incarceratus, et in breve prope dictam turrim decapitatus, et apud Fratres Predicatores juxta Ludgate obscure sepultus. Interim, circiter festum Sancti Edwardi Martiris, in quadragesima, rediit in Angliam rex Edwardus, et in breve, recepto duce Clarencie ad graciam, circumivit et congregavit multos; et in Cena Domini London. pacifice cum duobus fratribus suis et magno comitatu ingressus est. Tunc fame volante quod comes de Warwic cum suo exercitu adventaret, rex Edwardus cum suo exercitu contra eum in Sabbato Sancto Pasche properavit, et in aurora Sanctissime diei Pasche (heu et proh dolor!) inito certamine juxta villiam Barnett, ceciderunt hine et inde multi; et comes de Warwic, cum fratre suo, et multis aliis dominis et nobilibus cum plebanis, ibi interfectus est; et corpora dicti comitis et fratris sui perducta London., in ecclesia Sancti Pauli nuda jacuerunt publice aliquandiu, et postea sepulture comendata sunt.

Anno Domini 1471°, circiter festum Sancti Georgii, [Rex], (fn. 27) audito quod Regina Margareta cum Edwardo filio suo et aliis dominis et proceribus multis in partibus occiduis Anglorum applicuisset, et quod multi ad eam confluerent, cum suo exercitu etiam adversus eos festinavit, et juxta Tewkisberi acriter in eos insiliens multos trucidavit et quosdam nobiles ibi captos decollavit. Nomina precipurorum ibi interfectorum sunt hec:—Edwardus filius Regine Margarete, comes Devonie, dominus Johannes de Somersete, dominus Johnannes Wenloc, Henricus recorder de Bristow, cum multis aliis. Nomina decollatorum ibidem sunt hec: dux de Somersete, prior domus Sancti Johannis in Smythfeld, London., dominus Hunfredus Awdelaye, cum multis aliis.

Margareta olim Regina ibi capta, cum uxore filii sui, et London. in curru deducta et in custodiam tradita est. Creati sunt statim post istud bellum plures quam xl (fn. 27) milities; et Henricus nuper Rex reponitur in Turim London., et in Vigilia Ascensionis Dominice, ibidem feliciter moriens, per Tamisiam navicula usque ad abbahiam de Cheltesye deductus, ibi sepultus est.

Cancigne cum bastardo Fawcunbrigge et nautis ejus insurgentes, insultus iterum fecerunt in Londonienses graviores quam solito et walves porte nove super pontem London. cum domibus quibusdam adjacentibus combusserunt, et similiter alias juxta Algate succenderunt. Sed per dominum Antonium de Scales et dominum Duraste cum civibus London. viriliter eos aggredientibus plurimi eorum interfecti sunt, et quidam capti et reliqui in fugam versi sunt; et bastardus predictus cum suis predonibus et piratis et navibus recessit. Et Rex Edwardus feria tercia Rogacionum London. adveniens cum potenti exercitu, extra civitatem aldermannos multos in milites creavit; et in die Assensionis Domini ad vesperam Rex Edwardus cum suo exercitu ad Cancigenas corrigendos iter arripuit; et videntes se insufficientes ad resistendum ei, subdiderunt se ei. Et eos Rex et bastardum predictum cum multis aliis recepit in graciam; alios autem maleficos convictos capitali damnavit sentencia. Et ad Westmonasterium reversus ibi festum Pentecostes celebravit.

Footnotes

  • 1. Blank in MS.
  • 2. Drumlanrig.
  • 3. So in MS.
  • 4. "Gally-gun, a kind of culverin."—Halliwell.
  • 5. Here three lines are left blank in MS.
  • 6. Interlined in another hand.
  • 7. Interlined in another hand.
  • 8. Kyriell.
  • 9. A pen has been run through these figures.
  • 10. pertinusiit, MS.
  • 11. Sic in Sic in MS.
  • 12. Blank in MS.
  • 13. celebri, MS.
  • 14. Om. in Ms.
  • 15. argenta, Ms.
  • 16. sic, pro Tailbois.
  • 17. i.e. arctæ.
  • 18. Sic.
  • 19. Friar Harry Parker. See Gregory's Chronicle, in Coll. of a Lond. Citizen, 228.
  • 20. This must be Dr. Thomas Halden. See Gregory, ib.
  • 21. Rivers, of course, is the name, but the spelling in the MS. is doubtful.
  • 22. "vnȝ," Ms.
  • 23. So in Ms., apparently for mobilia, though the same error occurs in a marginal note.
  • 24. Harlech.
  • 25. William lord Herbert.
  • 26. Blank in Ms.
  • 27. This word is evidently omitted.